- EPHEMEREUTA
- EPHEMEREUTAofficium religiosae Essenorum familiae, ex Graeco ἐφημερία, eo quod per vices ad quemque pervenebat: forte non dissimile Hebdomadarii, in Monasteriis Christianorum, officio. Philo de V. M. Ubi vero convenêre Candidati et laeti cum summa gravitate ad signum datum a quodam Ephemereuta, priusquam discumbant, stantcs unâ serie decenti sublatisque in caelum manibus atque oculis, his, quoniam didicêrunt caelestia: illis utpote incorruptis a muneribus et a quaestu illicito, precantur, ut placeat Deo id convivium, Vide Macrum in Hicrolex. Sed et Ε᾿φημερίαι dictae sunt turmae seu vices aut ordines, in quorum 24. Sacerdotes ordinarios David distribuit, hebdomadatim in sacro Ministerio sibi invicem successuros. Horum 16. erant Eleazaridae, 8.Ithamaridae, 1. Paral. c. 24. v. 6. Dicebaturque cuiusque Ε᾿φημερίας caput Summus Sacerdos istius classis unde plurium Α᾿ρχιερέων eodem tempore mentio fit Marci. c. 14. v. 1. Sortiebantur autem non tantum ipsae Classes, sed 7 cuiusque classis Sacerdotes, quo quisque ordine quodique munus perageret, Sic Zacharias erat ex ἐφημερίας Α᾿βιὰ, Lucae c. 1. v. 5. et sortito accepit munus τȏυ θυμιάσαι, Suffitum adolendi, v. 9. Quod quo modo fieri consueverit diximus supra in voce Digitus. Vide quoque infra, ubi de Numerandi ratione. Harum Porro Ephemeriarum cuilibet quaternas fuisse arculas, in Templo in quibus seorsim femoralia, cingula, pilei et tunicae eorum reponerentur; inscripto cuilibet tum Ephemeriae, tum vestimenti, nomine dicemus infra in voce Vestiarium. E'que Iudaeorum disciplina similem introductam esse, in Christianismum, videbis in voce Vestiarius. Plura apud Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 1. c. 5. ut et infra, in voce Epistratos ubi de Ephepavit Magistratum Athenis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.